- DICASTERIA
- DICASTERIAAthenis a Solone instituta sunt, ut sic aequamomnibus suis civibus libertatem constituetet, quod tum demum fore censuit, si a populo iudicia redderentur. Itaque provocationem a Magistratibus ad Iudices hâc lege dedit: Περὶ ενείνων, ὅσα αἱ ἀρχαὶ κρίνουσι, εἰς τὸ δικαςτήριον ἐφέσεις εἶναι τοῖς βουλομεν´οις, A Magistratuum scntentia ad Iudices provocanto, Plutarch. in Solone. Inter Iudices autem, allgebantur omnes ex aequo cives Athenienses, sine ullo census discrimine: nam eriam Θῆτες Solonis lege, τῷ συνεκκλησίαζειν καὶ δικάζειν μόνον μετεῖχον τῆς τόλιτείας, in Comitiis et Iudiciis partem habebant, modo essent famae integrae, Annos triginta nati, neque relati inter aerarios; quamquam poterant ex lege capi in Iudices etiam illi, qui Senatu moti fuerant, contrarium obtinente apud Rom. Legis verba, Ε᾿ξεῖναι εν τῶ δικαςτηρίῳ καταδέχεςθαι τοὺς ενφυλλοφορηθέντας, In iudices allegere eos qui Senatu moti sunt, fas esto. Capiebantur v. Iudices sorte, e lege Solonis, qui Dicasteria κληρωτά fecit: Πάντας Α᾿θηναίους λαχεῖν εἶς τὰ δικαςτήρια, Athemienses in sua quisque fora distribuuntur; cuius legis mentio apud demosth. c. Aristogit. Horum Tribunalium seu Dicasteriorum fuisse decem, docent Comici Interpretes ad Plutum, inscripta singula unâ harum decem literarum, Α. Β. Γ. Δ. Ε. Ζ. Η. Θ. Ι. Κ. Athenienses, itaque, qui vellent iudiciis reddundis vacare, nomina sua dabant tabellae inscriptae, adscripto Patris Populique nomine: totidem etiam tabellae erant, quarum aliae aliis harum decem literarum essent notatae, pro numero sc. eorum, qui in hoc vel illo Foro essent iudicaturi: Atque ita fiebat, ut prout quisque hanc aut illam literam sortiretur, ita huic aut illi Foro iudex traderetur. Quicumque autem literae sortem nactus erat, Fori eius praeconi ostendebat: tum ei tabellam dabat Praeco, in qua nomen illius itemque Fori inscriptum, virgam item cum eodem Fori nomine, quibus potestatem iudicandi καὶ τὸ δικαςτικόν nanciscebatur. Quod si quis, qui non sortitus esset, inter Iudices sedere veller, multabatur: In frontispicio autem cuiufque Dicasterii rubris literis scriptum erat ΑΛΦΑ. vel ΒΗΤΑ etc. quo nomine nempe quodvis veniebat. Ab hoc numero denario Tribunalium ortum Prov. est, Λύκου δεκὰς, Lyci enim Herois statua, lupi specie, in Atheniensium Dicasteriis collocata erat. Olim quinque περι φονικῶν τραγμάτων de criminalibus iudicabant, quibus tum adscripti erant Epherae, de quibus vide infra: postea Areopagitico, uni ex his 5. adscripsit Solon Iudices, qui Areopagitici dicti sunt, ita ut quatuor tantum reliquis Ephetas adscripserit, qui cum non multo post deridiculo fuerint; quatuor his Fribunalibus alii dati sunt Iudices sorte capti. Ita inter decem illa Dicasteria, quorum Iudices forte legebantur, recensenda sunt quatuor ista, περὶ φονικῶν πραγμάτων, Nempe τὸ ἐπὶ Παλλαδίω, τὸ εν Δελφινίῳ, τὸ ἐπὶ Πρυτανείω, et τὸ εν Φρεαττει. Praeterea sex erant tribunalia, quae περὶ δημοτικῶν τραγμάτων, de rebus civilibus, sententiam ferebant: Nempe Heliaea, Trigonum, Parabystum medium, Parabystum maius, Eorum ad Lycum et tribunal Metichi: quibus septimum addit Aristoph. Vespis, τὸ Καινὸν dictum. Ex his Parabystum medium, in quo Undecimviri, non sedentes, quemadmodum in reliquis Dicasteriis, iudicabant res minimimomenti, quae ne tantillum quidem pretio unum superabant Choem, i. e. duodecimam partem metretae vini seu drachmam) expungi vult Petit. ita ad denarium redibitur. Vide Sam. Petit. Commentar. in leges Attic. l. 4. t. 1. SERIES DICASTERIORUM IN ATHENIENS. REPUBLICA. Τὸ ἐπὶ Παλλαδίω, iuxta Palladium, cui nomen a Palladio ibi loci consecrato. Hic caedes per ignorantiam commissae disceptabantur, primusque in hoc Dicasterio iudicatus legitur Demophoon. Τὸ εν Δελφινίῳ iuxta Delphinium, sic dictum in honotem Apollinis Delphinii ac Dianae Delphiniae. Hîc iudicabatur de caedibus, quas reus iure fecisse se dicebat: Primusqueve Dicasterio huic se stetit Theseus. Τὸ εν Πρυτανείῳ, in Prytanaeo; Hîc actum de caedibus, quarum causae fuissent inanimatae res, ligna, lapides, ferrum etc. si forte in hominem fuissent prolapsa, sive ab aliquo, sed qui ignorabatur, in eum proiecta. Iudices huius Dicasterii Φυλοβκσιλεῖς dicti: causa caedis exilio multata, Aesch. c. Ctesiphontem. Primum hîc iudicata fuit securis, quâ Sacerdos, quem Βουφόνον vocavêre, bovem ad Iovis Poliaei altare, tempore Erechthei Regis mactavit. Τὸ εν Φρεαττοῖ, in Phreattye: locus erat in parte Pireaei mari proxima, cui a Phreato heroe nomen. Hîc iudicabatur, si quis ob involuntariam caedem aliunde hunc delapsus, tempore exilii sui sciens volensqueve homicidium commisisset. Cogebatur autem in navigio causam dicere, τῆς γῆς ούχ ἁπτόμενος, terram minime attingens. Coram his Iudicibus primus comparuit Tencer, innocentiam suam probaturus ob caedem Aiacis, ut sic reditum in Patriam, e qua eiectus propterea fuerat, impetraret. Heliaea, sex ultimorum marimum, de pluribus causis cognoscebat et gravioribus quam reliqua: Constabat ex 500. Iudicibus, sicut et de duobus aliis legitur, Poll. Unde mille quingenti Iudices, tribus nempe Tribunalibus in unum convenientibus, coacti leguntur, apud Dinarch. Habuêrunt hi Heliastae dicti, iuramentum quoque peculiare, neque Apollinem Patrium, ut in reliquorum iureiurando, sed Neptunum in testem ac vindicem appellabant. Trigonum, a figura triangulari appellatum, ut videtur. Παραβυςτον μεῖζον καὶ μέσον, Parabystum maius et medium; Erat in loco admodum obscuro; et hoc inprimis, ut supra dictum, de rebus levissimis iudicabat. Unde εν παραβύςτῳ, apud Ulpian. pro clam, seu privatim, Proverbialiter sumptum, reperitut. Τὸ ἐπὶ Λύκῳ, Forum ad Lycum, sic nominatum a statua Lyci Herois, et Iunonis, quorum uterque lupina facie ibi figurabatur. Alias Lycistatua omnibus Dicasteriis erat conimunis. Erat etiam templum prope hocForum Lyco sacrum, in quo Iudices diurnam mercedem, tres nempe drachmas in diem, capiebant. Μητίχου δικαςτήριον, Metichi Dicasterium, seu Tribunal, cui nomen a Meticho Architecto: amplum admodum erat, et admittebat Iudices, qui triginta Annis maiores, claris parentibus, nec aeratu erant. Τὸ Καινόν, vide supra. His addidêrunt quidam τὸ εν Α᾿ρδήττῳ, Tribunal Ardettum; occasione verborum Pollucis l. 8. p. 46. εν Α᾿ρδήττῳ δικαςτηρίω, sed legendum: Ω῎μνυον εν Α᾿ρδήττῳ δικαςτηρία, Iurabam in Ardetio Iudices. Locus is autem erat prope fluv. Ilissum, dictus ab Ardetto cive nobili, qui populum seditione collisum, ad mutuam concordiam, iuramento ibi adegit: Unde factum; ut ibidemloci postmodum Iudices per Apollinem Patrium, Gererem ac Iovem Regem, iuramento se sollenni adstringerent, se sententiam laturos secundum receptas leges. Fuêre autem multa omnibus Iudicibus communia, in quae omnes iurabant: inprimis Capur istud, quod post exactos 30. Tyrannos adscriptum funt, haberurqueve apud Andocid: εν τῷ περι τῶ Μυςτηρίων: Καὶ οὐ μνησικακήσω οὐδὲ ἄλλο πείσομαι. Ψηφιοῦμαι δὲ κατα τοὺς κειμεν´ους λόγους, Neque praeteritorum in malum meminero, neque alteri meminenti assensum praebebo: sed sententiam feram secundum receptas leges. Pausan. in Atticis, inter minus celebria Dicasteria Trigonum refert, ubi etiam Βατραχιοῦν καὶ Φοινικιοῦν, a coloribus sic dicta, memorat, verum haec forte non erant diversa a decem praefatis; sed ita appellata sunt ea, quae his coloribus (suus enim culiber Dicasterio color) erant insignia; Ita enim Aristor. de Athen. Rep. γὰρ Δικαςτηρίοις χρῶμα ἐπιγέγραπται ἐφ᾿ ἑκάςτῳ ἐπὶ τῷσφηκίσκῳ τῆς εἰσόδου, ὁ δὲ λαβὼν τὴν βακτηρίαν βαδίζει εἰς δικαςτῄριον τὸ ὁμόχρουν μεν` βακτηρία, ἔχον δὲ τὸ αὐτὸ γράμμα ὅπερ εν τῇβαλάνῳ. Plura vide apud praedictum Petit. Fr. Rossaeum Archaologiae Att. l. 3. c. 3 et segg. Possard. de Magistr. athen. Emm. de script, Rrp. Athen.Meurs. Athen. Ar. l. 2. c. 12. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.